monumenta.ch > Plinius > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 22, 10
{V} data est et a senatu populoque Romano, qua claritate nihil equidem in rebus humanis sublimius duco, Fabio illi, qui rem omnem Romanam restituit non pugnando; nec data, cum magistrum equitum exercitumque eius servasset, - tunc satius fuit nomine novo coronari appellatum patrem ab his, quos servaverat, - sed quo dictum est consensu honoratus est Hannibale Italia pulso, quae corona adhuc sola ipsius imperii manibus inposita est et, quod peculiare ei est, sola a tota Italia data.